Liber Job*

Caput 5: Versus 25

Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum.Ille enim bene loquendi facundiam accipit, qui bene vivit, nec conscientia loquentem praepedit. Hinc est quod Aegyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant: quia cum plene Deo subdimur, verbo praedicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti; et tamen ad quaedam quae in mundo petimus vacantes. Ex praedicatione, magna proles fidelium sequitur. Et hoc est:Et progenies tua, quasi herba terrae.Id est, innumerabilis. Vel herbae comparatur, quia, arentem mundi gloriam deserens, spe interna virescit. Justo autem non sufficit haec magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in aeterna penetret; unde subditur:
(* Traductions européennes)